INTERLNG Archives

Discussiones in Interlingua

INTERLNG@LISTSERV.ICORS.ORG

Options: Use Forum View

Use Monospaced Font
Show Text Part by Default
Show All Mail Headers

Message: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]
Topic: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]
Author: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]

Print Reply
Subject:
From:
Allan Kiviaho <[log in to unmask]>
Reply To:
Date:
Mon, 26 May 1997 09:24:16 -0200
Content-Type:
text/plain
Parts/Attachments:
text/plain (139 lines)
=============
NUNTII LATINI
1997 Maio 23
=============

KABILA RERUM POTITUS

Urbe Kinshasa a rebellibus Zairensibus occupata,
Laurent Kabila, dux eorum, se novum praesidentem
renuntiavit. Zairem posthac esse rem publicam
democraticam nomine Kongo. USA Kabilam monuit,
ut iura hmana observaret et regimen multarum
factionum constitueret.

Mobutu Sese Seko, ex<potestate expulsus, patria
relicta in Togo, quae civitas est Africana,
exsulare dicitur.

In urbem Kinshasam pax et quies paulatim revertuntur
atque tabernae mercatorum et cauponae iam sunt
apertae. Etiam commeatus publicus est paene
normalis, quamquam milites rebelles
adhuc vias urbis custodiunt.

In urbe expugnanda circiter ducenti homines
interierunt, quorum maior pars erant milites
regiminis Mobutuensis.


CLINTON VACCINUM CONTRA AIDS FESTINAT

Praesidens Bill Clinton declaravit propositum et
metam nationis Americanorum esse vaccinum contra
morbum AIDS intra decennium invenire. Institutum
speciale esse condendum, ubi tale vaccinum
excogitaretur et praepararetur.

His verbis dictis in memoriam revocavit orationem,
qua praesidens Kennedy quondam promiserat fore,
ut astronautae Americani in Lunam volarent.

Singulis annis trinae milliones hominum viro HIV in
mundo afficiuntur. Iam undeviginti miliones hoc virus
portant.

Nisi vaccinum inventum erit, AIDS crebrior causa
mortis quam malaria et tuberculosis fiet hominum,
qui a viginti quinque annis ad quadraginta quattuor
annos nati sunt.


VITA FELIX BLATTARUM ET ANOBIORUM

Natura 2000 est nomen programmatis, ex quo velut
rete regionum in statu naturali reservandarum in
Unione Europaea constituatur.

In Finnia ministerio rei circumiectalis placut,
ut quindecim centesimae territorii Finnici ad
regiones tutelares reservarentur. In aliis autem
terris reservata sunt minora, plerumque quinae
fere centesimae totius territorii.

Sauli Niinisto", praeses factionis conservativae,
propositum ministerii Finnici acriter vituperavit
et interrogavit, an ultima quoque arbor in Finnia
suo loco putrescere deberet, ut singuli scarabei
et blattae vitam felicem et multiformem agere
possent.

His verbis, licet per locum et hyperbolam dictis,
Niinisto" iram tutatorum naturae excitavit.


CAVE ALCEM!

His septimanis alces et cervi in commeatu publico
Finnis maximum periculum faciunt.

Novis hinnuleis hoc tempore nascentibus superioris
anni hinnulei, qui nuperrime a matribus desuefacti
sunt, satis caute vagari non possunt. Novas sedes
quaeritantes cervi et alces unum annum nati temere
et fortuito inter commeatum vehiculare etiam
diurno tempore saltitare possunt.


LONGUS DIES AESTIVUS INCEPIT

In regionibus Scandinaviae septentrionalibus dies
aestivus continuus septimo decimo huius mensis die
indepit.

Sol etiam media nocte lucet neque antequam exeunte
mense Iulio occidet.

In regione Helsinkiensi nox his temporibus adhuc plus
quam sex horat durat.

SOLE ET SALE NIHIL UTILIUS,
SOL OMNIBUS LUCET.
DIES DIEM DOCET,
NOX CONSILIUM DAT.

Nuntios Latinos 23.5.1997 collegit et redegit
Tuomo Pekkanen.


Car Steinar e altere latinistas!

> Alicuno pote ordinar iste tres tomos:
>     Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkaranta
>     Nuntii Latini. Latinankieliset uutiset. News in
      Latin.
>     1-3. ISBN 951-717-702-X
>     Librum venalem proposuit:
>     Suomalaisen Kirjallisuuden Seura
>     PL 259
>     FIN-00171 HELSINKI
>     Finlandia
> Le precio es ca. 5 U.S. dollares per tomo, 15 dollares
> in toto. Le libro es recommendate per le Papa, le
> Pontifice ipse.
[Allan 970526]
Hehe, mi mathematica es miserabile. Le precios era ca. 27
dollares per tomo e 81 dollares in toto.

[Steinar]
Interessante.  Son istos le mesme como le libros apud
<http://www.yle.fi/fbc/latini/libros.html>?  Ibi io lege
"Singuli libri 130 marcis Finnicis sive 30 dollaris Americanis
constant".

[Allan]
Steinar ha discoperite in Interret le plus nova informationes e un nova
loco, ubi ordiner.

Allan Nuntius

ATOM RSS1 RSS2