======================== NUNTII LATINI 1997-06-13 ======================== DE FALSIS CHARTIS NUMMARIIS Saddak Graidia, qui i ordine INTERPOL investigatoribus falarum penuciarum praefectus est, dicit hodie fieri posse, ut quicumque velit, ordinatris et instrumentis chromotypicis adiutus chartas nummarias falsificet. Dollarum Americanum est pecunia, quae apud falsificatores maxima gratis valet; ex pecuniis Europaeis primum locum tenet francus Gallicus. DE RHINOCEROTIBUS Civitas Australiae Terra Reginensis sive Queensland regionem tutelarem rhinocerotibus condere vult. Magistratus Queenslandienses sperant fore, ut Nelson Mandela, praesidens Africae Australis, illi proposito faveat et auxilietur. In Africa et Asia tantum circiter diodecim milia rhinocerotum restant et numerus eorum propter venationem clandestinam usque minuitur. I medicina Sinensi cornu rhinocerotus contritum ad libidinem hominis excitandam adhibetur. Praeterea ex eo manubria sicarum conficiuntur. Rhinoceros est species in Australia prorsus ignota, sed investigatores affirmant zavanas Australiae septentrionalis similes esse atque in Africa meridionali et ideo rhinocerotibus aptissimas. LIS DE PISCATU SALMONUM In Sinu Bothnico lis de piscatu salmonum orta est. Ministerium agriculturae et silviculturae piscatoribus Bothniensibus praedixit, ne salmones ante vicesimum quintum mensis Iunii diem (25.6.) captarent. Cum circa Alandiam et in partibus Sinus Bothnici septentrionalibus piscatura eodem tempore permititur, piscatores Bothnienses interdictum neglenerunt. Salmones autem contra legem capti a magistratibus confiscantur. Exempli gratia in portum piscatorium oppidi Pietarsaari die Saturni plus quam mille chiliogrammata salmonum a piscatoribus advecta sunt, quae omnia sunt sequestrata. Hoc anno piscatus salmonum abunndantior esse dicitur quam his triginta quinque vel quadraginta annis. PAAVO NURMI ABHINC 100 ANNOS NATUS Hodie centum anni acti sunt, ex quo natus est Paavo Nurmi, cursor celeberrimus. In ludis Olympiis novem nomismata aurea, tria argentea obtinuit et viginti duo primatus mundanos variorum spatiorum praestitit. In Finlandia, quae abhinc octoginta annos res publica sui iuris facta erat, Paavo Nurmi erat verus heros et hodie quoque ex omnibus Finnis in orbe terrarum notissimus iure aestimatur. VEIKKO VA"ANA"NEN DIEM OBIIT SUPREMUM Veikko Va"ana"nen, celeberrimus investigator linguae Latinae vulgaris et linguarum Romanigarum, Kalendis Iuniis Helsinkii unum et nonaginta annos natus diem supremum obiit. Clarissima erat iam eius dissertatio doctoralis, abhinc quinquaginta annos edita, qua linguam vulgarem inscriptionum Pompeianarum tractavit. Introductio i sermonem Latinum vulgarem, quam postea scripsit, multis editionibus Francogallice, Italice Hispaniceque divulgata est. Va"ana"nen fuit professor emeritus linguarum Romanicarum Universitatis Helsinkiensis. Rebus philologicis, praesertim Latinis, usque ad finem vitae bonam operam navavit. o o o CONTRA VIM MORTIS NON EST MEDICAMEN IN HORTIS. ABSTULIT ATRA DIES ET FUNERE MERSIT ACERBO. Nuntios Latinos 1997-06-13 collegit et redegit Tuomo Pekkanen. (Ex texto-TV scripte per Allan Kiviaho)