NUNTII LATINI AHTISAARI LX ANNORUM Martti Ahtisaari, praesidens rei publicae Finniae, die mensis Iunii vicesimo tertio anniversarium sexagesimum egit. Gratulationibus officialibus in palatio praesidentis factis dies festus concentu sollemni in theatro melodramatico Helsinkiensi et receptione privata in residentia praesidentis conclusus est. Praeterea pittacium cursuale et nomisma in memoriam disi festi divulgata sunt. Ahtisaari anno nonagesimo tertio in sexennium praesidens Finnorum suffragio populari creatus est. Apud cives praessertim multis itinaribus nobilitatus est, quae et in provincias patriae et peregre sedulo suscepit. Indole sua miti et sincera optimismum in civibus recreavit, quo fit, ut nullos fare inimicos habeat. FIERI POTEST, UT TABACO MORIARIS Societates tabacariae Americanae concesserunt, ut incentes pecunias ad damna tabaci resarcienda solverent. Propagatio tabaci vetabitur, nicotinum pro droga habebitur. Fabricatores maximis pecuniis multabuntur, nisi fumificatio iuventutis intra decem annos sexaginta centesimis deminuta erit. In capsulis tabaci admonitiones scribendae sunt, ut "Fieri potest, ut tabaco moriaris!". Civitates Americanae aut greges hominum posthac actiones communes societatibus tabacariis intendere non poterunt. Singulis autem fumificatoribus licebit de novis damnis et impensis valetudinariis fabricatores in ius vocare. Haec est summa tractatus, ad quem accipiendum quadraginta civitates Americae septentrionalis societates tabacarias nuper coegerunt. In USA de tabaco disputari coeptum est, postquam societas nomine Ligget concessit tabacum esse valetudini damnosum, quod fabricatores antea negaverant. Qua confessione industria tabacaria infamiam subiit et compensationes damnorum publice flagitari coeptae sunt. DE MINIS TERRESTRIBUS Minis terrestribus explosis circiter vicena sena milia hominum singulis annis moriuntur. Conventus quadriduanus, qui Bruxellis die Martis incepit, ad declarationem tendit, qua minae terrestres adhiberi, praeparari, conservari et exportari vetentur. Conventui Bruxellensi intersunt legati centum quindecim civitatum et complures ordines civiles. Iam centum tredecim civitates inofficialiter nuntiaverunt se declarationi de minis vetandis favere. Ex nationibus Unionis Europaeae tantum Finnia et Graecia adhuc consilio resistunt. Finnis minae terrestres ad longissimum limitem orientalem defendendum necessariae sunt. Graeci autem explicant se cum Turcis de confiniis discordias habere. Finni volunt, ut de minis vetandis non ante constituatur quam in conventu Genevensi auspiciis Nationum Unitarum habendo, ubi etiam Russi et Sinenses adsint. Hac de causa etiam USA hucusque recusavit, quominus tractatui subscriberet. QUALES IN RE PUBLICA PRINCIPES, TALES RELIQUI CIVES. QUALIS REX, TALIS GREX. QUALIS DOMINUS, TALIS ET SERVUS. o o o Nuntios Latinos 27.6.1997 collegit et redegit Tuomo Pekkanen.